Fondare 54 Risultati per: Amor Ao Próximo
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. (Liber Proverbiorum 21, 10)
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. (Liber Proverbiorum 27, 5)
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. (Liber Proverbiorum 27, 14)
Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt ; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. (Liber Ecclesiastes 9, 6)
Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis. (Liber Ecclesiasticus 6, 1)
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Et mandavit illis unicuique de proximo suo. (Liber Ecclesiasticus 17, 12)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. (Liber Ecclesiasticus 28, 2)
Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. (Liber Ecclesiasticus 28, 8)