Fondare 10566 Risultati per: Ad
Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. (Liber Genesis 24, 47)
Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus. (Liber Genesis 24, 48)
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. (Liber Genesis 24, 49)
Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)
Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer: Dimittite me, ut vadam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 54)
Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam: dimittite me ut pergam ad dominum meum. (Liber Genesis 24, 56)
Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Quæ ait: Vadam. (Liber Genesis 24, 58)
Igitur Rebecca et puellæ illius, ascensis camelis, secutæ sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum. (Liber Genesis 24, 61)
Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quæ ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi: (Liber Genesis 24, 62)
et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul. (Liber Genesis 24, 63)
et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se. (Liber Genesis 24, 65)
quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue. (Liber Genesis 25, 2)
