Fondare 312 Risultati per: Aaron
et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. (Liber Numeri 3, 51)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 4, 1)
ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, (Liber Numeri 4, 5)
Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 4, 15)
super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quæ in sanctuario sunt. (Liber Numeri 4, 16)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 4, 17)
sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. (Liber Numeri 4, 19)
jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant oneri mancipari. (Liber Numeri 4, 27)
Hic est cultus familiæ Gersonitarum in tabernaculo fœderis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 4, 28)
Hoc est officium familiæ Meraritarum et ministerium in tabernaculo fœderis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Numeri 4, 33)
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 34)
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)
