Mosaico decorativo

Fondare 22502 Risultati per: És

  • et cælum recessit sicut liber involutus: et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt: (Apocalypsis Ioannis 6, 14)

  • et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium: (Apocalypsis Ioannis 6, 15)

  • quoniam venit dies magnus iræ ipsorum: et quis poterit stare? (Apocalypsis Ioannis 6, 17)

  • Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)

  • Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: (Apocalypsis Ioannis 7, 9)

  • et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. (Apocalypsis Ioannis 7, 10)

  • Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium: et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum, (Apocalypsis Ioannis 7, 11)

  • dicentes: Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)

  • Et respondit unus de senioribus et dixit mihi: Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? (Apocalypsis Ioannis 7, 13)

  • non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus æstus: (Apocalypsis Ioannis 7, 16)

  • quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum. (Apocalypsis Ioannis 7, 17)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina