Fondare 22502 Risultati per: És
Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)
In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. (Epistula ad Hebraeos 7, 13)
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos, (Epistula ad Hebraeos 7, 15)
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. (Epistula ad Hebraeos 7, 16)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. (Epistula ad Hebraeos 7, 17)
Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)
hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum): (Epistula ad Hebraeos 7, 21)
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus. (Epistula ad Hebraeos 7, 22)
Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis. (Epistula ad Hebraeos 7, 25)
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus: (Epistula ad Hebraeos 7, 26)