Fondare 22502 Risultati per: És
ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt. (Liber Exodus 29, 33)
Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt. (Liber Exodus 29, 34)
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum : (Liber Exodus 29, 35)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)
Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter, (Liber Exodus 29, 38)
unum agnum mane, et alterum vespere, (Liber Exodus 29, 39)
Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis : (Liber Exodus 29, 41)
sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te. (Liber Exodus 29, 42)
Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 29, 44)
Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, (Liber Exodus 30, 1)
habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. (Liber Exodus 30, 2)
Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, (Liber Exodus 30, 3)