Fondare 268 Risultati per: vocavit Samuel
et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt post eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 20)
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister”. (Evangelium secundum Marcum 9, 35)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “Mulier, dimissa es ab infirmitate tua”, (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. (Evangelium secundum Lucam 14, 9)
At ipse dixit ei: “Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos; (Evangelium secundum Lucam 14, 16)
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent. (Evangelium secundum Lucam 15, 26)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: “Magister adest et vocat te”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 17)
Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)