Fondare 116 Risultati per: virtus fortis
Erat autem oratio hunc habens modum: “Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus, (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
“Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus; (Liber II Maccabaeorum 3, 38)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)
Perversae enim cogitationes separant a Deo, probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)
timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)
Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem. (Liber Sapientiae 14, 31)
Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam, (Liber Ecclesiasticus 6, 2)
Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 6, 14)