Fondare 116 Risultati per: virorum
Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum. (Evangelium secundum Marcum 6, 44)
Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, gustabit cenam meam””. (Evangelium secundum Lucam 14, 24)
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. (Actus Apostolorum 4, 4)
magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum, (Actus Apostolorum 5, 14)
Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)
Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. (Actus Apostolorum 17, 12)
Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum?”. (Actus Apostolorum 21, 38)
Sed quid dicit illi responsum divinum? “Reliqui mihi septem milia virorum, qui non curvaverunt genu Baal”. (Epistula ad Romanos 11, 4)