Fondare 84 Risultati per: viis

  • Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)

  • Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. (Liber Sapientiae 6, 16)

  • Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)

  • Sustine sustentationes Dei, coniungere Deo et ne laxes, ut sapiens fias in viis tuis. (Liber Ecclesiasticus 2, 3)

  • Vae duplici corde et labiis scelestis et manibus dissolutis et peccatori terram ingredienti duabus viis! (Liber Ecclesiasticus 2, 14)

  • qui excogitat vias illius in corde suo et in absconditis suis intellegens, vadens post illam quasi investigator et in viis illius consistens; (Liber Ecclesiasticus 14, 23)

  • Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)

  • Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius. (Liber Isaiae 42, 24)

  • Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. (Liber Isaiae 55, 9)

  • Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum. (Liber Isaiae 59, 7)

  • Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. (Liber Isaiae 63, 17)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina