Fondare 50 Risultati per: venissent
Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)
Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)
Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, (Liber Numeri 22, 7)
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me; (Liber Numeri 22, 16)
Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. (Liber Numeri 32, 9)
Cumque venissent ad circulos Iordanis in terra Chanaan, aedificaverunt iuxta Iordanem altare ingens aspectu. (Liber Iosue 22, 10)
Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamna. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis rugiens et occurrit ei. (Liber Iudicum 14, 5)
Miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram et diligenter inspicerent, dixeruntque eis: “Ite et considerate terram”. Qui cum venissent in montem Ephraim usque ad domum Michae, pernoctaverunt ibi. (Liber Iudicum 18, 2)
Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 18, 13)
Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)
Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. (Liber I Samuelis 19, 16)
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)