Fondare 103 Risultati per: uxores

  • Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)

  • “Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quae spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus. (Liber Genesis 34, 21)

  • Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)

  • Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei; (Liber Genesis 36, 2)

  • Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)

  • et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli. (Liber Exodus 22, 23)

  • Cur inducit nos Dominus in terram istam, ut cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi? Nonne melius est reverti in Aegyptum?”. (Liber Numeri 14, 3)

  • quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)

  • Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera. (Liber Deuteronomii 17, 17)

  • Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, (Liber Deuteronomii 21, 15)

  • liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, (Liber Deuteronomii 29, 10)

  • Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, (Liber Iosue 1, 14)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina