Fondare 284 Risultati per: unum
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)
Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. (Epistula I ad Corinthios 12, 20)
Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 26)
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? (Epistula I ad Corinthios 14, 23)
Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. (Epistula ad Galatas 4, 22)
Quae sunt per allegoriam dicta; ipsae enim sunt duo Testamenta, unum quidem a monte Sinai, in servitutem generans, quod est Agar. (Epistula ad Galatas 4, 24)
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)
legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, (Epistula ad Ephesios 2, 15)
unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae; (Epistula ad Ephesios 4, 4)
unus Dominus, una fides, unum baptisma; (Epistula ad Ephesios 4, 5)
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem: quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me (Epistula ad Philippenses 3, 13)
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (Epistula II Petri 3, 8)