Fondare 198 Risultati per: timor Dei vita

  • Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)

  • Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec. (Actus Apostolorum 5, 11)

  • In humilitate eius iudicium eius sublatum est. Generationem illius quis enarrabit? Quoniam tollitur de terra vita eius”. (Actus Apostolorum 8, 33)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Non est timor Dei ante oculos eorum”. (Epistula ad Romanos 3, 18)

  • Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; (Epistula ad Romanos 5, 10)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; (Epistula ad Romanos 8, 6)

  • Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina