Fondare 1195 Risultati per: terra

  • Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)

  • in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 28)

  • Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. (Liber Exodus 7, 2)

  • Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 3)

  • Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. (Liber Exodus 8, 10)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti”. (Liber Exodus 8, 12)

  • Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis. (Liber Exodus 8, 20)

  • Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: “Ite, sacrificate Deo vestro in terra”. (Liber Exodus 8, 21)

  • Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra”. (Liber Exodus 9, 5)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina