Fondare 387 Risultati per: tempore

  • sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. (Liber Iosue 14, 11)

  • Et habitabit in civitate illa, donec stet ante coetum ad iudicium, causam reddens facti sui, donec moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore. Tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem suam et domum suam, de qua fugerat”. (Liber Iosue 20, 6)

  • nec reliquistis fratres vestros hoc longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri. (Liber Iosue 22, 3)

  • Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore. (Liber Iosue 24, 7)

  • Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel. (Liber Iosue 24, 31)

  • Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)

  • Cumque Dominus iudices suscitaret eis, erat Dominus cum iudice et liberabat eos de manu hostium eorum toto tempore iudicis, quia flectebatur misericordia et audiebat gemitus afflictorum. (Liber Iudicum 2, 18)

  • sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)

  • Erat autem Debora prophetis, uxor Lapidoth, quae iudicabat Israel in illo tempore. (Liber Iudicum 4, 4)

  • Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat; egressaque Iahel in occursum eius dixit ei: “Veni, et ostendam tibi virum, quem quaeris”. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius. (Liber Iudicum 4, 22)

  • Ingressusque est Gedeon et trecenti viri, qui erant cum eo, extremam partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, cum eo ipso tempore custodes mutati essent, et coeperunt bucinis clangere et conterere lagoenas. (Liber Iudicum 7, 19)

  • Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae!”. (Liber Iudicum 10, 14)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina