Fondare 200 Risultati per: suorum
Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”. (Liber II Paralipomenon 18, 30)
Habitavit ergo Iosaphat in Ierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 19, 4)
Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)
Attamen rebellavit Edom, ne esset sub dicione Iudae, usque ad hanc diem. Eo tempore et Lobna recessit, ne esset sub manu illius; dereliquerat enim Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 21, 10)
Et dereliquerunt templum Domini, Dei patrum suorum, servieruntque palis et sculptilibus, et facta est ira contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum. (Liber II Paralipomenon 24, 18)
Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)
Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)
In singulis quoque urbibus Iudae exstruxit excelsa ad adolendum diis alienis atque ad iracundiam provocavit Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 25)
Reliqua autem gestorum eius et omnium operum suorum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iudae et Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 26)
Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino, Deo patrum suorum, et tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis. (Liber II Paralipomenon 30, 7)
cunctis, qui direxerunt cor suum, ut requirerent Dominum, Deum patrum suorum, quamvis non secundum munditiam sanctuarii”. (Liber II Paralipomenon 30, 19)
Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum, qui habebant intellegentiam bonam super Domino; et compleverunt sollemnitatem septem dierum immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 30, 22)