Fondare 1009 Risultati per: sub

  • Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. (Liber Exodus 21, 21)

  • Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. (Liber Exodus 21, 22)

  • Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. (Liber Exodus 21, 31)

  • Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)

  • Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. (Liber Exodus 23, 8)

  • Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est. (Liber Exodus 24, 10)

  • Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. (Liber Exodus 25, 28)

  • Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. (Liber Exodus 25, 35)

  • quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. (Liber Exodus 26, 19)

  • Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. (Liber Exodus 26, 33)

  • et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. (Liber Exodus 27, 5)

  • Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; (Liber Exodus 28, 4)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina