Fondare 24 Risultati per: stultitia

  • Egressusque est ad eos senex et ait: “Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum, et cessate ab hac stultitia. (Liber Iudicum 19, 23)

  • Ne ponat, oro, dominus meus cor suum super virum istum iniquum Nabal, quia secundum nomen suum stultus est, et est stultitia cum eo; ego autem ancilla tua non vidi pueros domini mei, quos misisti. (Liber I Samuelis 25, 25)

  • Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. (Liber Iob 36, 12)

  • Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)

  • Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia. (Liber II Maccabaeorum 4, 6)

  • Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur stultitia. (Liber Proverbiorum 15, 14)

  • Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)

  • Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia. (Liber Proverbiorum 16, 22)

  • Expedit magis ursae occurrere, raptis fetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. (Liber Proverbiorum 17, 12)

  • Qui prius respondet quam audiat, stultitia est ei et contumelia. (Liber Proverbiorum 18, 13)

  • Stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)

  • Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. (Liber Proverbiorum 22, 15)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina