Fondare 152 Risultati per: sitim aquae

  • iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)

  • Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. (Liber Isaiae 35, 6)

  • Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. (Liber Isaiae 48, 21)

  • Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. (Liber Ieremiae 2, 13)

  • Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles. (Liber Ieremiae 15, 18)

  • Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes? (Liber Ieremiae 18, 14)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)

  • De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. (Liber Ieremiae 48, 34)

  • dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo; qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit et producit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 51, 16)

  • Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum, 55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum. (Liber Ieremiae 51, 54)

  • SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “Perii”. (Lamentationes 3, 54)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina