Fondare 197 Risultati per: sexus vitae
Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis, et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me et a facie nominis mei pavebat. (Prophetia Malachiae 2, 5)
Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; (Evangelium secundum Lucam 21, 34)
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. (Evangelium secundum Ioannem 5, 29)
Dixit eis Iesus: “Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam. (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
Ego sum panis vitae. (Evangelium secundum Ioannem 6, 48)
Respondit ei Simon Petrus: “Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; (Evangelium secundum Ioannem 6, 68)
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 12)
Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. (Actus Apostolorum 2, 28)
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
“Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius”. (Actus Apostolorum 5, 20)
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. (Actus Apostolorum 13, 46)