Fondare 14 Risultati per: serva
Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “Serva me, rex”. (Liber II Samuelis 14, 4)
Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva”. (Liber Iob 2, 6)
Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me. (Liber Psalmorum 140, 2)
Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. (Liber Psalmorum 140, 5)
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. (Liber Proverbiorum 4, 23)
Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui. (Liber Proverbiorum 7, 2)
Crede Deo, et recuperabit te, et spera in illum, et diriget viam tuam; serva timorem illius et in illo veterasce. (Liber Ecclesiasticus 2, 6)
Filiae tibi sunt? Serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. (Liber Ecclesiasticus 7, 26)
Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius. (Liber Ecclesiasticus 22, 15)
In medio insensatorum serva tempus, in medio autem cogitantium assiduus esto. (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
A consiliario serva animam tuam et prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit (Liber Ecclesiasticus 37, 9)
“Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)