Fondare 13 Risultati per: requiescet
De Beniamin ait: “Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet”. (Liber Deuteronomii 33, 12)
PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo? (Liber Psalmorum 15, 1)
Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 16, 9)
Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. (Liber Psalmorum 125, 3)
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato. (Liber Proverbiorum 1, 33)
qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius et requiescet in deversorio bonorum per aevum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet. (Liber Ecclesiasticus 14, 27)
Frigidus ventus aquilo flabit, et gelabit crystallus super aquam; super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aqua. (Liber Ecclesiasticus 43, 22)
et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et timoris Domini; (Liber Isaiae 11, 2)
Quia requiescet manus Domini in monte isto”. Et triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleae in sterquilinio; (Liber Isaiae 25, 10)
Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)