Fondare 7 Risultati per: repudii

  • Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, (Liber Deuteronomii 24, 1)

  • et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua, vel mortuus fuerit, (Liber Deuteronomii 24, 3)

  • Haec dicit Dominus: “Ubinam est liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra. (Liber Isaiae 50, 1)

  • et vidit quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii, et non timuit praevaricatrix Iuda, soror eius, sed abiit et fornicata est etiam ipsa; (Liber Ieremiae 3, 8)

  • Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 31)

  • Dicunt illi: “Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 7)

  • Qui dixerunt: “Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”. (Evangelium secundum Marcum 10, 4)


“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina