Fondare 2519 Risultati per: reges Israel

  • Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est ad sinistram Israel, Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris; applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)

  • Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Congregamini et audite, filii Iacob, audite Israel patrem vestrum! (Liber Genesis 49, 2)

  • Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49, 7)

  • Dan iudicabit populum suum sicut una tribuum Israel. (Liber Genesis 49, 16)

  • Et confractus est arcus eorum, et dissoluti sunt nervi brachiorum eorum per manus Potentis Iacob, per nomen Pastoris, Lapidis Israel. (Liber Genesis 49, 24)

  • Omnes hi in tribubus Israel duodecim. Haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)

  • filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram. (Liber Exodus 1, 7)

  • et ait ad populum suum: “Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; (Liber Exodus 1, 9)

  • Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos (Liber Exodus 1, 13)

  • Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2, 23)

  • et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis. (Liber Exodus 2, 25)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina