Fondare 193 Risultati per: reditus Christi
omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. (Epistula ad Philippenses 2, 21)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2, 30)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiae Christi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam (Epistula ad Philippenses 3, 8)
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; (Epistula ad Philippenses 3, 9)
Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, (Epistula ad Philippenses 3, 18)
Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen. (Epistula ad Philippenses 4, 23)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater (Epistula ad Colossenses 1, 1)
Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, (Epistula ad Colossenses 1, 3)
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, (Epistula ad Colossenses 1, 7)
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, (Epistula ad Colossenses 1, 24)
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, (Epistula ad Colossenses 2, 2)
in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; (Epistula ad Colossenses 2, 11)