Fondare 6 Risultati per: recedat

  • Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. (Liber Iosue 1, 8)

  • Loquere ad populum et, cunctis audientibus, praedica: “Qui formidolosus et timidus est, revertatur et recedat de monte Gelboe””. Et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum; et tantum decem milia remanserunt. (Liber Iudicum 7, 3)

  • “Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed, quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini; scietis quare non recedat manus eius a vobis”. (Liber I Samuelis 6, 3)

  • “Foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum; ideo misi tibi munera, argentum et aurum, et peto, ut irritum facias foedus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me”. (Liber I Regum 15, 19)

  • Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem”. (Liber Ieremiae 6, 8)

  • “Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”. (Liber Ieremiae 21, 2)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina