Fondare 52 Risultati per: quanto

  • Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: “Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est”. (Liber I Regum 21, 2)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)

  • Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi! (Liber II Paralipomenon 6, 18)

  • Non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat, neque credatis ei! Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum, quanto minus Deus vester poterit eruere vos de manu mea!”. (Liber II Paralipomenon 32, 15)

  • Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)

  • Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea! (Liber Iob 4, 19)

  • quanto magis abominabilis et corruptus homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem. (Liber Iob 15, 16)

  • quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis”. (Liber Iob 25, 6)

  • Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator. (Liber Proverbiorum 11, 31)

  • Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum! (Liber Proverbiorum 15, 11)

  • Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)

  • ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina