Fondare 21 Risultati per: prudens

  • Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)

  • Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis; (Liber Iudith 8, 7)

  • Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 119, 99)

  • Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit. (Liber Proverbiorum 11, 12)

  • Stultitia gaudium sensu carenti; et vir prudens dirigit gressus suos. (Liber Proverbiorum 15, 21)

  • Qui sapiens est corde, appellabitur prudens; et dulcedo labiorum addet doctrinam. (Liber Proverbiorum 16, 21)

  • Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. (Liber Proverbiorum 17, 27)

  • Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)

  • Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)

  • Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)

  • Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 33)

  • Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. (Liber Ecclesiasticus 10, 28)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina