Fondare 48 Risultati per: profectus
Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. (Actus Apostolorum 10, 23)
Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; (Actus Apostolorum 11, 25)
Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. (Actus Apostolorum 14, 20)
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; (Actus Apostolorum 15, 40)
Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. (Actus Apostolorum 18, 23)
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)
Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. (Epistula II ad Corinthios 2, 13)
quoniam exhortationem quidem suscepit, sed, cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 17)
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli; (Epistula ad Philippenses 4, 15)
Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus. (Epistula I Petri 3, 22)