Fondare 20 Risultati per: praevaricati
Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi, (Liber Leviticus 26, 40)
Quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas Meribathcades deserti Sin, quia non sanctificastis me inter filios Israel. (Liber Deuteronomii 32, 51)
Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel. (Liber Iosue 7, 1)
Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine”. Qui ait: “Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande”. (Liber I Samuelis 14, 33)
et propitiaberis populo tuo, qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum, quibus praevaricati sunt in te, et dabis misericordiam coram eis, qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis (Liber I Regum 8, 50)
Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)
Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)
A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me; (Liber Isaiae 43, 27)
Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni”. (Liber Isaiae 66, 24)
Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2, 8)
Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes praevaricati estis in me, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 29)