Fondare 124 Risultati per: praecepta

  • eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit”. (Liber Genesis 26, 5)

  • At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)

  • dicens: “Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus”. (Liber Exodus 15, 26)

  • Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam praecepta Dei et leges eius”. (Liber Exodus 18, 16)

  • ostendasque populo praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)

  • Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”. (Liber Exodus 18, 23)

  • et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. (Liber Exodus 20, 6)

  • et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis (Liber Exodus 40, 4)

  • Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)

  • Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)

  • Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)

  • Facite praecepta mea et iudicia, custodite et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, (Liber Leviticus 25, 18)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina