Fondare 100 Risultati per: potestatem
erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 25)
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 23)
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. (Evangelium secundum Marcum 1, 22)
Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis interra dimittendi peccata — ait paralytico - : (Evangelium secundum Marcum 2, 10)
habentes potestatem eiciendi daemonia: (Evangelium secundum Marcum 3, 15)
Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; (Evangelium secundum Marcum 6, 7)
Et vocans eos Iesus ait illis: “Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. (Evangelium secundum Marcum 10, 42)
et dicebant illi: “In qua potestate haec facis? Vel quis tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias?”. (Evangelium secundum Marcum 11, 28)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)