Fondare 8 Risultati per: piscatores
Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt. (Liber Isaiae 19, 8)
Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum. (Liber Ieremiae 16, 16)
Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Et ait illis: “Venite post me, et faciam vos piscatores hominum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 19)
Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Marcum 1, 16)
Et dixit eis Iesus: “Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum”. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. (Evangelium secundum Lucam 5, 2)