Fondare 92 Risultati per: panis propositionis
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. (Liber I Maccabaeorum 1, 22)
pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. (Liber Proverbiorum 6, 26)
“Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior”. (Liber Proverbiorum 9, 17)
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. (Liber Proverbiorum 20, 17)
Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. (Liber Proverbiorum 23, 3)
Qui dignoscit in iudicio faciem, non benefacit; et pro buccella panis praevaricatur homo. (Liber Proverbiorum 28, 21)
Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 24)
Homini fornicario omnis panis dulcis: non cessabit nisi in morte. (Liber Ecclesiasticus 23, 24)
Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. (Liber Ecclesiasticus 29, 28)
Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo. (Liber Ecclesiasticus 33, 25)
Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)