Fondare 226 Risultati per: opus

  • Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo””. (Liber Ecclesiasticus 51, 38)

  • et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. (Liber Isaiae 1, 31)

  • et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. (Liber Isaiae 5, 12)

  • Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)

  • et non erit Aegypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma vel arundo. (Liber Isaiae 19, 15)

  • cui benedicet Dominus exercituum dicens: “Benedictus populus meus Aegyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas mea Israel”. (Liber Isaiae 19, 25)

  • Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)

  • Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: “Non fecisti me”; et figmentum dicat fictori suo: “Non intellegis”? (Liber Isaiae 29, 16)

  • et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. (Liber Isaiae 32, 17)

  • Ecce vos estis nihilum, et opus vestrum nihil valet; abominatio est, qui eligit vos. (Liber Isaiae 41, 24)

  • Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “Quid facis?” et “Opus tuum absque manibus est”? (Liber Isaiae 45, 9)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina