Fondare 773 Risultati per: omnis

  • At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “Ne forte et nos terra deglutiat”. (Liber Numeri 16, 34)

  • ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)

  • Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “Vos interfecistis populum Domini”. (Liber Numeri 17, 6)

  • Haec ergo accipies de sanctis sanctorum, exceptis his, quae comburuntur: omnis oblatio et sacrificium pro peccato atque delicto, quod redditur mihi, sanctum sanctorum tuum erit et filiorum tuorum. (Liber Numeri 18, 9)

  • Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. (Liber Numeri 19, 13)

  • Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)

  • Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)

  • Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)

  • Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducenti. (Liber Numeri 26, 14)

  • Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingenti. (Liber Numeri 26, 18)

  • Istae sunt familiae Iudae, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex milia quingenti. (Liber Numeri 26, 22)

  • “Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc (Liber Numeri 27, 16)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina