Fondare 773 Risultati per: omnis

  • Omnis autem populus et maiores natu praefectique ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum; (Liber Iosue 8, 33)

  • et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, (Liber Iosue 9, 18)

  • Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. (Liber Iosue 10, 7)

  • reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. (Liber Iosue 11, 7)

  • Omnis videlicet Galilaea, regio Philisthim et universa Gesuri, (Liber Iosue 13, 2)

  • meridie; et omnis terra Chanaan de Ara Sidoniorum usque Apheca et terminos Amorraei; (Liber Iosue 13, 4)

  • et terra Gibliorum et omnis Libanus in oriente a Baalgad sub monte Hermon usque ad introitum Emath, (Liber Iosue 13, 5)

  • “Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et a cultu illius recedentes? (Liber Iosue 22, 16)

  • et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. (Liber Iudicum 4, 16)

  • Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel. (Liber Iudicum 6, 33)

  • Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina