Fondare 325 Risultati per: nocte somnia hereditatem
Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Ait illi Iesus: “Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 34)
dicentes: “Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. (Evangelium secundum Marcum 4, 27)
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus. (Evangelium secundum Marcum 5, 5)
Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane; (Evangelium secundum Marcum 13, 35)
Et ait illi Iesus: “Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus”. (Evangelium secundum Marcum 14, 30)
et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. (Evangelium secundum Lucam 2, 37)
Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)
Ait autem quidam ei de turba: “Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem”. (Evangelium secundum Lucam 12, 13)