Fondare 576 Risultati per: neque
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)
neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. (Epistula ad Galatas 1, 17)
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. (Epistula ad Galatas 2, 3)
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)
non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)
Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. (Epistula ad Galatas 5, 6)
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. (Epistula ad Galatas 6, 15)
nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; (Epistula ad Philippenses 2, 3)
verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. (Epistula ad Philippenses 2, 16)
“Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris”, (Epistula ad Colossenses 2, 21)