Fondare 1389 Risultati per: nec
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt”. (Liber Exodus 20, 17)
Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)
Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. (Liber Exodus 22, 15)
ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 26)
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. (Liber Exodus 23, 1)
Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)
Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. (Liber Exodus 23, 8)
Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. (Liber Exodus 23, 18)
Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)
Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)