Fondare 14 Risultati per: mitto

  • Et dixit Raguel Thobiae: “Remane, fili, remane penes me, et ego nuntios mitto ad Thobin patrem tuum, et indicabunt illi de te”. (Liber Thobis 10, 8)

  • Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. (Liber Isaiae 10, 6)

  • et dicentem: “Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. (Prophetia Ezechielis 2, 3)

  • Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 2, 4)

  • Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 16)

  • Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)

  • Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas; ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)

  • Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; (Evangelium secundum Marcum 1, 2)

  • Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)

  • Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. (Evangelium secundum Lucam 10, 3)

  • Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto”. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)

  • Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 21)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina