Fondare 358 Risultati per: milia
Quando contra Aram Naharaim et Aram Soba egressus est, et quando Ioab reversus devicit Edom in valle Salis: duodecim milia (hominum). (Liber Psalmorum 60, 2)
Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta. (Liber Psalmorum 68, 18)
Quia melior est dies una in atriis tuis super milia, elegi ad limen esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 84, 11)
Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. (Liber Psalmorum 91, 7)
Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. (Liber Psalmorum 119, 72)
et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis. (Liber I Maccabaeorum 3, 39)
Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos. (Liber I Maccabaeorum 4, 28)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 34)
Et partiti sunt Simoni virorum tria milia, ut iret in Galilaeam, Iudae autem octo milia in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 5, 20)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 22)