Fondare 1188 Risultati per: mihi
dixit ei Laban: “Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias”. (Liber Genesis 29, 15)
Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29, 21)
Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)
Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)
Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios”; et idcirco appellavit nomen eius Levi. (Liber Genesis 29, 34)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “Da mihi liberos, alioquin moriar”. (Liber Genesis 30, 1)
Dixitque Rachel: “Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium”; et idcirco appellavit nomen illius Dan. (Liber Genesis 30, 6)
Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: “Da mihi partem de mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 14)
Illa respondit: “Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?”. Ait Rachel: “Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui”. (Liber Genesis 30, 15)
et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30, 18)
et vocavit nomen illius Ioseph dicens: “Addat mihi Dominus filium alterum!”. (Liber Genesis 30, 24)