Fondare 166 Risultati per: mala
et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. (Liber I Maccabaeorum 1, 9)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; (Liber I Maccabaeorum 1, 52)
ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum, quoniam induraverant super eos mala. (Liber I Maccabaeorum 2, 30)
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)
Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper et firmamentum gentium. (Liber I Maccabaeorum 6, 18)
Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala. (Liber I Maccabaeorum 11, 8)
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus. (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis. (Liber I Maccabaeorum 16, 17)