Fondare 231 Risultati per: leo
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt. (Liber II Maccabaeorum 11, 11)
Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; (Liber Proverbiorum 5, 3)
Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Dicit piger: “Leo est foris, in medio platearum occidendus sum”. (Liber Proverbiorum 22, 13)
Dicit piger: “Leaena est in via, et leo in plateis”. (Liber Proverbiorum 26, 13)
Fugit impius, nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens. (Liber Proverbiorum 28, 1)
Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem. (Liber Proverbiorum 28, 15)
leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum, (Liber Proverbiorum 30, 30)
Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)
Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)