Fondare 113 Risultati per: iudicio vindictam
et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, (Liber Ecclesiasticus 35, 23)
Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; (Liber Ecclesiasticus 39, 33)
ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, (Liber Ecclesiasticus 42, 2)
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt. (Liber Isaiae 1, 18)
Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia. (Liber Isaiae 1, 27)
et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, (Liber Isaiae 5, 16)
Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)
ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causae humilium populi mei, ut fiant viduae praeda eorum, et pupillos diripiant! (Liber Isaiae 10, 2)
Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. (Liber Isaiae 32, 1)
Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion iudicio et iustitia. (Liber Isaiae 33, 5)