Fondare 6462 Risultati per: ita
Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. (Liber Genesis 25, 31)
Ille respondit: “En morior; quid mihi proderunt primogenita?”. (Liber Genesis 25, 32)
Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita. (Liber Genesis 25, 33)
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset. (Liber Genesis 25, 34)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)
Apparuitque ei Dominus et ait: “Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi, (Liber Genesis 26, 2)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi. (Liber Genesis 26, 17)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra”. (Liber Genesis 26, 22)
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum. (Liber Genesis 26, 25)
At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)
motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. (Liber Genesis 27, 39)