Fondare 100 Risultati per: ipsis
Et caelati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus. (Prophetia Ezechielis 41, 25)
Viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis, qui ministrant domui; ipsis in possessionem, civitates ad habitandum. (Prophetia Ezechielis 45, 5)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis. (Prophetia Habacuc 1, 16)
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: (Evangelium secundum Lucam 6, 13)
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 37)
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 39)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)