Fondare 275 Risultati per: incensum ad altare
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - (Liber Psalmorum 141, 2)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius (Liber I Maccabaeorum 1, 21)
Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 54)
Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare; (Liber I Maccabaeorum 1, 59)
Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
Et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius. (Liber I Maccabaeorum 4, 47)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum. (Liber I Maccabaeorum 4, 49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo, (Liber I Maccabaeorum 4, 50)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt; (Liber I Maccabaeorum 4, 53)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis et Bethsuram civitatem eius. (Liber I Maccabaeorum 6, 7)